라틴어 문장 검색

Unum est quod ipse cognoscit turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem actionis, in qua consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et vitare reliquum et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:2)
Ideo philosophus vivit sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem, cum onmes virtutes in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes superiores et actiones earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam, quae est speculatio veritatis et delectatio in illa, et praecipue veritatis primae;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:1)
Philosophum autem voco omnem hominem viventem secundum rectum ordinem naturae, et qui acquisivit optimum et ultimum finem vitae humanae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:12)
Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret.
(카이사르, 아프리카 전기 1:4)
Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu + Hadrumetum + Cn.
(카이사르, 아프리카 전기 3:2)
Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit.
(카이사르, 아프리카 전기 41:3)
navis conscendit et a Caralibus secundum terram provectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam venit.
(카이사르, 아프리카 전기 98:5)
Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:2)
Quae res secundum nostris efficiebat proelium.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:6)
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus ignorabant.
(카이사르, 내란기, 3권 30:2)
Et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos, fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 33장2)
Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장3)
Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장4)
Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장39)
Secundum cibum curis abstinendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION