라틴어 문장 검색

possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:1)
memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장1)
Nam cum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장2)
genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:3)
in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:3)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
eius etiam oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:3)
itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:2)
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:1)
Pompei bonis dicente in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:1)
M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:1)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:4)
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni genero meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:1)
qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION