라틴어 문장 검색

atque interim Gotarzes paenitentia concessi regni et vocante nobilitate, cui in pace durius servitium est, contrahit copias.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장3)
ipse forma decorus et armis equisque in patrium nostrumque morem exercitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장3)
cuius si filius hostili in solo adultus in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio servitio cultu, omnibus externis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장10)
at si paterna Italico mens esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos penatis quam parentem eius exercuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장11)
stationes vigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장4)
quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장7)
is veniam in praeteritum petens quod ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus reposceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장3)
adductum et quasi virile servitium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장6)
Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris in armis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장1)
servitii decem milia offerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장2)
excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장5)
Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat cuius misericordiam experiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장1)
At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere armis rectius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장1)
aucta laetitia quod quosdam e clade Variana quadragesimum post annum servitio exemerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장6)
nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION