라틴어 문장 검색

Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:20)
Hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops, umeroque, suas a pectore postquam deduxit vestes ebur ostendisse sinistro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:1)
Concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:2)
Quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:16)
Velamima Procne deripit ex umeris auro fulgentia lato induiturque atras vestes et inane sepulcrum constituit falsisque piacula manibus infert et luget non sic lugendae fata sororis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 44:4)
Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro vellera dependent, umero levis incubat hasta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:4)
Postquam plenissima fulsit et solida terras spectavit imagine luna, egreditur tectis vestes induta recinctas, nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque vagos mediae per muta silentia noctis incomitata gradus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:2)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
" Pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:5)
Ex umero pendens resonabat eburnea laevo telorum custos, arcum quoque laeva tenebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:6)
Capit inscius heros induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:5)
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:9)
sic vultus moriens iacet, et defecta vigore ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:11)
Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae instrumenta videns spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:2)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION