라틴어 문장 검색

Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest, fereque iisdem, quae in vulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 1:1)
ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 5:2)
hunc tantis bellorum sidus in undis sperant, hunc pariter iusti sontesque precantur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:289)
rursum Stilichonis habenis sperabam me posse regi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:309)
quem simulacº vidit natus (nam clara nitebat Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu complexuque fovens, quos non speraverat, artus "O mihi post Alpes nunc primum reddite," dixit, "unde tuis optatus ades?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:144)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
hic sibi promittit Venerem speratque Dianae coniugium castamque cupit violare Minervam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia27)
Prospera Romuleis sperantur tempora rebus in nomen ventura tuum.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:372)
cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)
"Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas sperabam;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:263)
vel solus sperate veni.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:49)
nec te meus, improbe, saltem terruit exemplo Phaëthon, qui fulmina praeceps in nostris efflavit aquis, dum flammea caeli flectere terrenis meditatur frena lacertis mortalique diem sperat diffundere vultu?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:78)
leviusve timebant Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:181)
equidem si carmen in unum tantarum sperem cumulos advolvere rerum, promptius imponam glaciali Pelion Ossae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION