라틴어 문장 검색

postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 117:1)
his copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, capit stationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 131:1)
quem locum cum vel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 172:2)
dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 193:1)
ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et Romana per apertum recenti strage iter invasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 314:1)
et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi sed, quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, Thraces habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 443:2)
parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 452:1)
et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias servassent, secundam in ipso certamine levis armaturae mercennariorumque militum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 35:1)
supergressi tumulos qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 69:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 181:1)
cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 216:2)
ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante moverent quam ipse ad eos venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 230:1)
ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:1)
itaque quosdam se in custodia habiturum ea quae instet tempestas praetereat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION