라틴어 문장 검색

post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientes magno agmine viderunt, perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 327:1)
ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 42:1)
ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:1)
tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 186:2)
eos ad murum oppugnandum subire iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 230:4)
iussi sublato clamore subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 452:2)
sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 462:1)
tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 531:2)
et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 45:3)
etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque armis cogi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 149:1)
multi temere subeuntes vallum transfixi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 230:1)
Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 232:1)
dein cogitatio animum subit, cum communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem agrum saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 247:2)
per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 41:1)
iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION