라틴어 문장 검색

sed fati monitus vicinaque funera sentit, ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti Dira ter admoto tetigit thoraca flagello, ardet inops animi, nee tam considere regno, quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권69)
desiluitque polo, niveus sub nubibus atris quamquam maesta deae sequitur vestigia limes, vix steterat campo, subita mansuescere pace agmina sentirique nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권251)
extremum curarum ac turpe reverti, hic non femineae subitum virtutis amorem colligit Argia, sexuque immane relicto tractat opus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권76)
Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta impulit adiuvitque rogi discordis hiatus, et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum Angebat simulacra sopor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권224)
"belliger Aegide, subitae cui maxima laudis semina de nostris aperit Fortuna ruinis, non externa genus, dirae nec conscia noxae turba sumus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권264)
armari populos tamen armaque ferri ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권331)
Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:7)
Nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:3)
Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque eius Ualentinianum Augustum Italia expulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.5)
Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.12)
Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma uertere incipiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:4)
TUM subito quidam tribuniciae potestatis cum coniuge procedit in medium, filiam X annorum caecam curandam sacerdotibus offerens, quam illi aduersariis offerri praeceperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:1)
Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat, ut uoci suae uno clamore respondeant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:2)
Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.7)
quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION