라틴어 문장 검색

omnia laudes, Amphiarae, tuas fecundaque pectora veri commemorant lacrimis, et per tentoria sermo unus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권90)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci, iam secura maris, teneris iam cornua palmis non tenet, extremis adludunt aequora plantis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권153)
"non haec fecunda veneno Lerna."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권156)
adgnoscunt colles notamque tremiscit silva deam, saevis ubi quondam exserta sagittis fecundam lasso Nioben consumpserat arcu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권303)
tempus tamen obvia magni fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa moenia et insomni vallum statione teneri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권32)
"nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi panditur augurio divom;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권67)
sic ait, insignemque animam mucrone corusco dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit, sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saevos cadere est conatus Achivos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권347)
tener hinc conatibus annos egreditur iuvenemque patrem puer aequat Alatreus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권17)
illam nam tempore in omni adtendunt vigiles et rex iubet ipse teneri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis, ergo deis fratrique moras excusat et amens, ut paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권167)
Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:2)
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:1)
1 Deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:4)
Quae etiam uenis metallorum, aeris, ferri, et plumbi, et argenti, fecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:8)
Albanum egregium fecunda Britania profert.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION