라틴어 문장 검색

Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:17)
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:4)
mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:2)
utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)
Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:5)
ferrum tamen ossibus haesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:8)
Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, proxima Therodamas, Oresitrophus haesit in armo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:5)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:20)
corpus putat esse, quod unda est adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:6)
Ille metu vacuus "nomen mihi" dixit "Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:1)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:29)
Non citius frondes autumni frigore tactas iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:14)
bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantes ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION