라틴어 문장 검색

vado labente hypallage pro 'labens ipse per vadum litus reliquit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6281)
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:1)
Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:1)
infra enim ait 'insidiis et ripa territus alta', ut insidias pro formidine, ripam pro flumine posuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7494)
Equites et pedites Christianorum [0458A] videntes copias Turcorum loricatorum in fluminis ripa ad resistendum diffusas, diffunduntur et ipsi spatiose altera in ripa;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:2)
Quibus, licet tristes et exterriti de adversis sibi rebus, protinus trans vada Fernae aliqui armati occurrerunt, sed extemplo ab ipsis Turcis repressi, trans vadum fugientes, alio steterunt in littore, videntes se famelicorum equorum cursibus non posse contendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:3)
Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:10)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 49:1)
"sed grates ago servitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente cessi, quod tu maximus arbiter meaeque victor perpetuus legere ripae, et nunc limite me colis beato nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem, ne me pulvereum gravemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi, qualis Cinyphius tacente ripa Poenos Bagrada serpit inter agros, sed talis ferar, ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite provocare Lirim."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana21)
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION