라틴어 문장 검색

Fluctus uti primo coepit cum albescere ponto:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 20:1)
Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praetervolat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:1)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:2)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:3)
Tum venti posuere, premit placida aequora pontus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:3)
Constitere amnes perennes, arbores vento vacant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:7)
Diversi magno ceu quondam turbine venti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:1)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)
Cum procul aspiciunt hostes accedere ventis Navibus velivolis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 10:3)
— sed motos praestat conponere fluctus tracta est a Demosthene:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 15:5)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)
Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION