라틴어 문장 검색

una adhuc victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:2)
quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum in aeternitate temporum, fama rerum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 4:1)
laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장3)
Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias partis fovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장5)
sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장3)
et male coercitam famam supprimentes augebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장8)
vestra fides famaque inlaesa ad hunc diem mansit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장13)
mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter gaudentis et incuriosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장5)
horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
crebrior fama tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso gladio iugulum eius hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장11)
quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장2)
Piso unum et tricensimum aetatis annum explebat, fama meliore quam fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장1)
famae nec incuriosus nec venditator;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장6)
et ambigua de Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in melius mutatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장9)
caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda gloriaque exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam stipendia malebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION