라틴어 문장 검색

se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장11)
et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장2)
secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito diffisum victurum tamen fuisse si clementiam iudicis expectasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장7)
non vox adversum ea Faenio, non silentium, sed verba sua praepediens et pavoris manifestus, ceterisque ac maxime Cervario Proculo equite Romano ad convincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio milite, qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장3)
nec hoc illis alterius ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, ipsa eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:1)
quod, cum cotidie aliquid rogentur, ii quibus praestant indignantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 4:3)
ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:1)
his accedebat splendor reorum et magnitudo causarum, quae et ipsa plurimum eloquentiae praestant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 4:1)
Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non adaequare.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:1)
si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 2:1)
facilitatem partiendi camporum spatia praestant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:4)
maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:2)
tam diu Germania vincitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 2:3)
nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 6:2)
nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION