라틴어 문장 검색

vivo praetervehor ostia saxo pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa habentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6885)
"viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum virtutis pretium decus inmortale secuto."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2265)
unus enim tum quisque magis deprensus eorum pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, et nemora ac montis gemitu silvasque replebat viva videns vivo sepeliri viscera busto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:2)
Caepio Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:4)
in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:2)
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:1)
et viva sua p. t. et aliae silvarum expectant plantaria cum sua terra viva, id est naturali, ut "vivoque sedilia saxo", id est naturali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 271)
atque operarii inter vapores argenti vivi soleant tenere in ore frustum auri, ad colligendas emissiones argenti vivi, alias crania et ossa eorum invasuras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:19)
quam Jesus Christus, Dei vivi Filius, qui verus est sol justitiae, sua illustravit et exaltavit Deitate, quando in ea crucifixus, passus, [0555C] mortuus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, suisque dilectoribus apparuit vivus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION