라틴어 문장 검색

iovis incrementum nutrimentum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 491)
sane Iovem merito puerorum dicunt in- crementa curare, quia cum pueri togam virilem sumpserint, ad Capito- lium eunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 493)
cui non risere parentes n. d. h. m. d. n. d. c. e. sicut Vulcano contigit, qui cum deformis esset et Iuno ei minime arri- sisset, ab Iove est praecipitatus in insulam Lemnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 621)
illic nutritus a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 622)
sed Carpos cum in Maeandrum fluvium cadens esset extinctus, Calamus, patrem propter hoc scelus aversatus, aufugit rogavitque Iovem, ut finem suis luctibus daret sibique mortem praestaret, ut amato post obitum iungeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 486)
quem miseratione Iuppiter ductus in harundinales calamos verti iussit, qui semper circa oras fluminum nasci solent, Carpon vero in fructus rerum omnium vertit, ut semper renasceretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 487)
unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 222)
Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 416)
alii dicunt Iovem Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem fulmine peremisse, fecisse vero diluvium, quo homines perirent, exceptis Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra dictum est, reparaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 418)
alii 'Sa- turnia regna' pro Iovis accipiunt, cuius regno diluvium factum volunt, sub Deucalione et Pyrrha, non aureo saeculo, quo Saturnus regnavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4114)
qui tamen postea, praecepto Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4218)
alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4219)
quem postea ab ipso Iove resolutum, quod eum mo- nuisset a Thetide abstinere, quia de eius semine nasceretur, qui eum regno pelleret, sicut ipse Saturnum patrem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4220)
'sacra' autem 'quercus' aut ipsam quam vult intellegit, aut universum genus, quod et Iovis et olim fatidica.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 132)
sic supra "sacra quercu", scilicet Iovi dicata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 243)

SEARCH

MENU NAVIGATION