라틴어 문장 검색

per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 526:1)
consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si videretur ei, maturaret venire:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 529:1)
Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 548:1)
et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 577:1)
his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 600:1)
vota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, ab eodem postea consule locata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 605:2)
comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 607:2)
postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio, M. Fulvius Nobilior, C. Scribonius, M. Valerius Messala, L. Porcius Licinus et C. Flaminius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 608:1)
megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 609:1)
cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 32:1)
si ita videretur patribus, mitterent ad collegam, ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 57:1)
missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 61:1)
itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 75:2)
prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 78:1)
eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION