라틴어 문장 검색

praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, L. Valerium Potitum quintum M. Valerium Maximum M. Furium Camillum iterum L. Furium tertium Q. Servilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 166:1)
interreges tres deinceps fuere, L. Valerius Q. Servilius Fidenas M. Furius Camillus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 195:2)
igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servandaeque patriae, M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 215:1)
Veiis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 272:1)
principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat proficisceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:1)
creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:1)
hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:2)
Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Aemilius iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 361:2)
legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis -ne a quibus nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 394:2)
sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 450:1)
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)
collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 531:2)
ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 4:1)
itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 16:1)
cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam, Valerius, socius lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistre equitum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION