라틴어 문장 검색

ceu flebilis Africa damni, Et ceu Munda nocens, Pharioque a gurgite cladess, Sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:35)
Quamvis summo de culmine lapsus, Nondum vile sui pretium scit sanguinis esse, Seque memor fati tantae mercedis habere Credit adhuc iugulum, quantum pro Caesaris ipse Avulsa cervice daret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:3)
Comites bellique fugaeque, Atque instar patriae, quamvis in litore nudo, In Cilicum terra, nullis circumdatus armis Consultem, rebusque novis exordia quaeram, Ingentes praestate animos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:29)
Ille, ubi pendebant casus, dubiumque manebat, Quem mundi dominum facerent civilia bella, Oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma, Auspiciis raptus patriae ductuque senatus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:6)
At post Thessalicas clades iam pectore toto Pompeianus erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:7)
quamvis elisus ab Austro, Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:11)
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon, Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum Divitiis delubra tenens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:4)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)
999 Lacrimatur Caesar, quamvis laetus, increpatque satellitem regemque.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권52)
quae, quamvis arbore multa Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:62)
Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis Et quamvis tetrico tristior ipsa viro Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno, Et dum Baianis saepe fovetur aquis, Incidit in flammas:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXII1)
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat Basia, nunc labro coepit utroque dare.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXII3)
Non dicam, licet usque me rogetis, Qui sit Postumus in meo libello, Non dicam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIII1)
Here de theatro, Pollione cantante, Cum subito abires, dum fugis, loquebaris, Hereditatis tibi trecenta venisse, Et mane centum, et post meridie centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI3)
'Quid tamen haec prosunt quamvis venerantia multos?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION