라틴어 문장 검색

in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:16)
Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:29)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
abiectus horret villus et perdit comam tepefactus astris vix quoque est.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:10)
nuda sufficiet manus.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:4)
Tibi move gentis vinculo solvens comam secreta nudo nemora lustravi pede et evocavi nubibus siccis aquas egique ad imum maria, et Oceanus graves interius undas aestibus victis dedit;
(세네카, 메데아 12:10)
alii lacerae puppis tabulis haerent nudi fluctusque secant, repetunt alii litora nantes;
(세네카, 옥타비아 5:23)
deseruit amnes umor atque herbas color aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit et tinguit inopi nuda vix unda vada.
(세네카, 오이디푸스 1:23)
promit hinc ortus aperitque lucem Phoebus et flamma propiore nudos inficit Indos.
(세네카, 오이디푸스 2:20)
iuvit aut amnis vagi pressisse ripas, caespite aut nudo leves duxisse somnos, sive fons largus citas defundit undas sive per flores novos fugiente dulcis murmurat rivo sonus.
(세네카, 파이드라 7:10)
quam iuvat nuda manu captasse fontem!
(세네카, 파이드라 7:13)
tum primum manu bellare nuda saxaque et ramos rudes vertere in arma:
(세네카, 파이드라 7:25)
nudus hic pendet silex,
(세네카, Phoenissae 70:2)
dextra noster et nuda solet
(세네카, Phoenissae 157:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION