라틴어 문장 검색

nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:2)
necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et commune profutura non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:5)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
nocet etiam diu pugnare in iis quae obtinere non possis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 236:3)
et in ipsis actionibus primum ac potentissimum obtinet locum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 249:1)
nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:3)
nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 176:2)
nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:2)
quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non esset, tu per te, per te inquam, obtines:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 148:3)
haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 242:2)
non tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 94:2)
equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:1)
quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius ita deditos sibi adhuc habet , ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus praeferre non dubitent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:4)
licet Varro Musas, Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae suae obtinuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:2)
nam primum hoc constituendum, hoc obtinendum est, ut quam optime scribamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION