라틴어 문장 검색

Non incidunt causae quae iram lacessant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 76:1)
ne incidamus in iram et ne in ira peccemus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 93:3)
Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:1)
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 154:1)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 29:1)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
etiam cum incidit, reiciatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:4)
Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:4)
Dicam et illi, qui in regem incidit sagittis pectora amicorum petentem, et illi, cuius dominus liberorum visceribus patres saturat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:1)
" Nunc," inquit, " male dicite Antigono, cuius vitio in has miserias incidistis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:2)
Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 150:2)
quicquid illis inciderit, novum veniet.
(세네카, De Providentia, book 1 42:4)
Ideo fortiter Omne patiendum est, quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed veniunt.
(세네카, De Providentia, book 1 60:3)
cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.
(세네카, De Providentia, book 1 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION