라틴어 문장 검색

nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:4)
e quibus unum mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod, sine ea tuto et sine metu vivi non posset, ne iucunde quidem posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:3)
nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:11)
quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:10)
Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata sunt de te ipso dicam quid sentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:8)
obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:3)
Tum Cotta Quia sic adgredior inquit ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:3)
Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:2)
In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)
In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:5)
in primisque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:6)
in quo tur quaeri dixi, quid utile, quid inutile, tur ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile]. De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 2:3)
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue- rimus quae causa in iudicium deducta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 1:1)
Quod hoc etiam spe adgredior maiore ad probandum, quia non de Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 9:1)
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION