라틴어 문장 검색

potus, ut natura levior, mox altum petit, et cerebrum, quod in vertice locatum est, ferit fumi calentis aspergine.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:3)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
natura enim, cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 7:4)
alta sedent civilis vulnera dextrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:9)
Pax alta per omnes Et tranquilla quies populos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:54)
Utque ferae tigres numquam posuere furorem, Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur, Altus caesorum pavit cruor armentorum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:19)
Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)
Nam mitis in alto Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, Et coelum Mars solus habet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:13)
Intrepidus tanti sedit securus ab alto Spectator sceleris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:94)
Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem, Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo Haerentes adiuvit aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:99)
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi Hostis in occursum sparsas extendere partes, Umbrosis mediam qua collibus Apenninus Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:45)
Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem Tela petant, altis murorum turribus aptant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:6)
Vultu tamen alta minaci Nobilitas recta ferrum cervice poposcit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:40)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum Telluris parvum diffuso vertice campum Explicat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION