라틴어 문장 검색

ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo non debet dolor esse viri nec vulnere maior, tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes spumantibus ardens visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus depositum;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII6)
Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrati debeat agna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII22)
"Cum dicis iuveni stultum qui donet amico, qui paupertatem levet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV84)
lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI7)
Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 3:1)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Non est, mi Evangele, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:1)
Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:3)
Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, servos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse conperimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:2)
ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 49:2)
quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori, nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 7:2)
Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:3)
Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:1)
Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:11)
Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert vetustas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION