라틴어 문장 검색

in viā viātōrēs semper rogābat num parentēs vīdissent, sed nēmō eī dīcere poterat quid eīs accidisset.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit3)
Sudorem ille manibus detersit et Si scires inquit quae mihi acciderunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:1)
Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:2)
Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et Tu autem inquit "etiam tu rides, caepa cirrata?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:2)
Necdum superaveram cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:15)
Eunt subinde et redeunt omnes rustici, Nemo animadvertit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.9)
Timentes rursus aliquid ne simile accidat, Odore canibus anum, sed multo, replent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.10)
Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 1:1)
Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, et an probarem interrogavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 3:1)
Unde accidit ut ii qui sedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 3:1)
accidit enim res contraria et nova, ut accusatore praevaricationis damnato rea absolveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 33:4)
Cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:7)
Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 3:1)
animadverti enim severissima quaeque vel maxime satisfacere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 8:2)
Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus praeceptores publice conducuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION