라틴어 문장 검색

tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:2)
satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:3)
quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 263:2)
et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:3)
hoc enim commune remedium est, si in tota actione aequaliter appareat non honor modo eius, sed etiam caritas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 73:1)
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:3)
quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi , sine qua nihil neque maius neque minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 198:1)
cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque, qui post Ciceronem fuerunt, appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:4)
somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 302:3)
et quia in partibus causae talis est varietas, satis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 321:3)
et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 94:1)
verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:1)
sed vel propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod apparent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:2)
Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 3:2)
" Apparet," inquam, " has platanos neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION