라틴어 문장 검색

sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 296:1)
ante horam secundam pulsi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 315:1)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 233:1)
non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:1)
quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 583:1)
haud segniter oppidani vim eius arcere parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 698:1)
Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis colloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 248:1)
castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 238:2)
iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 289:1)
quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 386:1)
pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 388:1)
quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 500:1)
elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laevum cornu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 522:1)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION