라틴어 문장 검색

non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:14)
Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:17)
traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:18)
te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:9)
Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:8)
Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:3)
"O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non vivida bello dextra viris animusque ferox patiensque pericli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:2)
hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:8)
"Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:4)
prorupit iuvenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:3)
At vero ut voltum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:15)
Aeneae magni dextra cadis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:19)
"Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:9)
vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:13)
Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas iunximus hospitio dextras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION