라틴어 문장 검색

in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:3)
denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:6)
satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:7)
eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:3)
ergo hac beatam vitam contineri necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:5)
ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex honestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:7)
Quid haec tandem vita desiderat, quo sit beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:7)
huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere se beatum in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:5)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Me quidem auctore etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire aliquando desinant aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 75:1)
huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:1)
dabit, inquam, se in tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:2)
nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt nec illa sine virtutibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:5)
quo quid sit beatius, mihi certe in mentem venire non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 81:3)
qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION