라틴어 문장 검색

Quae deest aptitudo defuncto corpori, nec item quo animetur, nisi tantum praesentia humanae animae, quae et praesens corpus vivificat, et recedens ipsum mortificat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:17)
quod si ad involucrum ista deflectamus, quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, facile est rationabiliter cuncta accipi, nec a sacrae fidei tenore exorbitare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:18)
Quod itaque modo animae nostrae corpora sancti Spiritus dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat, et virtutibus vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:2)
Deus amissus mors animae, anima amissa mors corporis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:6)
Mors corporis necessaria, mors anima voluntaria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:7)
Hanc autem animae videlicet mundanae doctrinam praecipue diligentissimus philosophorum in Expositione Macrobius reliquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:9)
Cujus quidem verba si diligenter inspiciamus, totam fidem fere nostram de Spiritu sancto in ipsis expressam inveniremus, cum hanc ipsam animam et Creatorem nominet, atque ex Deo Patre et noo (gr.), hoc est Deo Filio astruat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:10)
Quam dum quandoque mentem nominat, mentem pro anima vel spirituali natura generaliter ponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:11)
Aliter itaque Filium noun (gr.), id est mentem dicit, aliter animam ipsam mentem appellat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:12)
Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:14)
Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:17)
Sic enim et cum Dominum Jesum mentem humanam habuisse dicimus, mentis vocabulo ipsam ejus animam nominamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:18)
Anima ergo, inquit, creans sibi et condens corpora.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:20)
Nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et noo (gr.), mente nominant, ex illo purissimo fonte, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora coeli, et siderum quae condidit, prima animavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:21)
Et post aliqua cum ipse ipsius animae vires distingueret, quas in corporibus exercet, secundum quas omnium animatorum ordinata est natura, ut alia scilicet aliis praesint, adjecit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION