라틴어 문장 검색

Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:1)
Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:1)
Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:4)
Pompeius Niger eques Romanus Italicensis ex acie nostra ad congrediendum progressus.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:8)
Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:9)
Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:12)
Qui nuntiaverunt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essent, ut transitionem facerent;
(카이사르, 히스파니아 전기 26:6)
Eo die Pompeius castra movit et contra Spalim in oliveto constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:5)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
Hinc itinere facto in campum Mundensem cum esset ventum, castra contra Pompeium constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:11)
Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:1)
Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:6)
Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:1)
Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION