라틴어 문장 검색

nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:2)
Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 9:1)
Dolebam, inquit, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 6:1)
Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro , quam ex hoste quem occiderat detractam induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 4:1)
Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 11:2)
Romanos inferendae pernicii causa venisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 13:1)
Ea luxurii causa aiunt institui;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 17:2)
Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa, per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 18:2)
Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 20:3)
Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 3:1)
Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:9)
At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio' quae comploratio!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 8:1)
Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 16:1)
Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:2)
et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION