라틴어 문장 검색

mihi modo ausculta, iube cenam domi coqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 255)
Iube domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 268)
Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 271)
Ibisne ad cenam foras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 273)
E. Di immortales, hic quidem pol summam in crucem cena aut prandio perduci potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2112)
nam Sticho mandaveram, salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 23)
namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 216)
inter illud tamen negotium meis curavi amicis, Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 35)
elotum in balineis, piscator, pistor apstulit, lanii, coqui, holitores, myropolae, aucupes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 49)
cena hac annona est sine sacris hereditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4125)
peregre quoniam advenis, cena detur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 253)
nunc tu num nevis me, voluptas mea, quo vocatus sum ire ad cenam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 6110)
item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장34)
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장5)
Magnitudines autem balneorum videntur fieri pro copia hominum sint ita compositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION