라틴어 문장 검색

Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium.
(카이사르, 내란기, 3권 16:4)
ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur.
(카이사르, 내란기, 3권 16:6)
Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 17:9)
Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 19:1)
Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent;
(카이사르, 내란기, 3권 19:5)
Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.
(카이사르, 내란기, 3권 19:7)
Qua ex frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa oratione de pace, loqui atque altercari cum Vatinio incipit.
(카이사르, 내란기, 3권 19:8)
nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest."
(카이사르, 내란기, 3권 19:16)
Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
(카이사르, 내란기, 3권 48:4)
crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros.
(카이사르, 내란기, 3권 49:2)
sese omnia de pace expertum nihil adhuc effecisse:
(카이사르, 내란기, 3권 57:5)
Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam relaturos.
(카이사르, 내란기, 3권 57:9)
Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 57:10)
testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset;
(카이사르, 내란기, 3권 90:2)
quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium eum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset.
(카이사르, 내란기, 3권 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION