라틴어 문장 검색

' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
nec sua perpetuo contendant ilia risu, sed leve nescio quid femineumque sonent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:1)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
orbis in extremi iaceo desertus harenis, fert ubi perpetuas obruta terra nives.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 321)
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, scripta tamen profugi vatis habenda putas, scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, et servat studii foedera quisque sui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 519)
frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 742)
hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa venit ad albentis inlabefacta comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1211)
culpatis vestrum vos quoque saepe solum, esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra, ansa est agricolae Musa docere senis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1413)
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina, perpetua quae pietate colis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 158)
"cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa vias:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권60)
"utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta novum Iulia numen erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권306)
nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, nunc te sacratae constituere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권353)
"vos date perpetuos teneris sementibus auctus, nec nova per gelidas herba sit usta nives, cum serimus, caelum ventis aperite serenis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권379)
dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)

SEARCH

MENU NAVIGATION