라틴어 문장 검색

hic primo impetus prope vecors turbavit hostes, eques deinde emissus turbatos avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:3)
credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum vagari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:2)
et cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci trans cervicem equi elapsa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 86:2)
nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 115:1)
nostra certamina, Romani, non verba legatorum nec hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 327:3)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 360:1)
sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit universisque primo impetu viribus impulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 393:1)
et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:1)
concurrunt infensis animis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 455:1)
inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 516:1)
itaque armis virisque ad opprimendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 539:2)
tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 553:1)
postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 608:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION