라틴어 문장 검색

Potest tamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti novitas lenocinetur, novitas apud nostros;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 7:1)
In hoc consideres velim ut pulchritudinem materiae ita difficultatem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:1)
Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 5:1)
In hac difficultate placuit medium quiddam tenere:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:1)
quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 4:1)
Est enim adhuc imperfectum, nec difficultas operis in causa, modici ac potius exigui, sed inertia eius cui cura mandata est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:1)
video etiam multos parvo ingenio litteris nullis, ut bene agerent agendo consecutos.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 4:2)
Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutum, quantum tunc non agendo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 13:1)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:2)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)
Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 3:1)
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
Gratulare mihi, gratulare etiam litteris ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quantum ex salute gloriae consequentur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION