라틴어 문장 검색

Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:1)
"Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:2)
Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 6:6)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:2)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
M ultum interest, utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 6:1)
Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 18:4)
Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:4)
Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo appareat illas saltim fuisse?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:3)
Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:1)
ignis illud exurat an lapis includat an terra conterat an ferae distrahant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:4)
an consumatur Canibus data praeda marinis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:7)
Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:1)
nunc desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION