라틴어 문장 검색

sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:1)
cum adversus reges, qui contractis Veientum et Tarquiniensium copiis bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arrunte filio Superbi commortuus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha7)
proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 21:1)
sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 95:1)
sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 427:2)
castigati fortium statim virorum opera edebant, tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 698:2)
ita omnium populorum iuventus Antium contracta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 616:2)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
namque Galli seu vestigio notato humano, qua nuntius a Veiis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequo, nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret viam praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 501:1)
nec vis tantum militum movebat excitata praesentia ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat ipsius Camilli forte oblata species;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 85:1)
et erat aeris alieni magna vis re etiam divitibus, aedificando, contracta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 120:1)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
merces seditionis proposita confestim seditionem excitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 290:1)
accepta itaque res saepiusque usurpando excitata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION