라틴어 문장 검색

sed culpa est praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 261:1)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, medius fidius, veram licet cognoscas.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장4)
Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장6)
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장3)
sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장14)
nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:4)
Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:3)
In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 3:1)
Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 17:1)
Bona autem omnia carere culpa decet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:1)
nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:5)
Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION