라틴어 문장 검색

nomen hoc praedio, quod, quia uxorium, patrio mihi dulcius:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:3)
hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:3)
o splendor generis, decus mariti, prudens casta decens severa dulcis atque ipsis senioribus sequenda, discordantia quae solent putari orum commoditate copulasti:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 3:2)
Quaeris cur ipse iampridem Nemausum profectus vestra serum ob adventum desideria producam, reddo causas reditus tardioris nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt tibi quoque, inter agros amoenissimos, humanissimos dominos, Ferreolum et Apollinarem, tempus voluptuosissimum exegi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:1)
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)
arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:2)
verba erant dulcia iocosa fatigatoria;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 5:1)
fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:3)
nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:2)
"quaesitum Danais tu mittis Achillem, gratior et magno, si fas dixisse, parente et dulci Chirone mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:96)
"o dulcia furta dolique, o timor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:131)
laetantur montes et conubialia pandunt antra sinus lateque deae Sperchios abundat obvius et dulci vestigia circuit unda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권42)
ille aderat multo sudore et pulvere maior, et tamen arma inter festinatosque labores dulcis adhuc visu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권72)
Interea meritos ultrix Europa dolores dulcibus armorum furiis et supplice regum conquestu flammata movet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권164)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)

SEARCH

MENU NAVIGATION