라틴어 문장 검색

Spiritus his titulis arcana recondita Mentis ambit et electos vocat in praecordia Sensus;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1242)
Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1115)
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 570)
tun virum me aut hominem deputas adeo esse?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 123)
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti, Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem, Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 34)
Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 140)
Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 149)
" haec effatus equos numero pater eligit omni (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:13)
Exiguus primum atque ipsos contractus in usus eligitur locus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:4)
mox iuniores quaerit adulteros inter mariti vina neque eligit cui donet inpermissa raptim gaudia luminibus remotis, sed iussa coram non sine conscio surgit marito, seu vocat institor seu navis Hispanae magister, dedecorum pretiosus emptor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 610)
quemvis media elige turba:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.14)
ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 33:1)
etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 65:2)
at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 72:1)
aliud est enim vitare eas, aliud eligere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION