라틴어 문장 검색

Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:12)
Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.11)
nunc audax cave sis, precesque nostras, oramus, cave despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 505)
sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique cavere iubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut non credam facere non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 2:10)
tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 2:2)
Quod si scripturam sprevissem in praesentia, Et in deterrendo voluissem operam sumere, Ut in otio esset potius quam in negotio, Deterruissem facile ne alias scriberet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.10)
nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 5:6)
nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장51)
Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae gladiatoriae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 31:1)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION