라틴어 문장 검색

certant innectere collo brachia, manantesque oculos hinc oscula turbant, hinc magni caligo maris, tandemque relicti stant in rupe tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권12)
novus his super anxia turbat corda metus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권168)
"et nobis saevire facultas, novimus et quidquid dici noscique timetis, et turbare Hecaten, ni te, Thymbraee, vererer et triplicis mundi summum, quem scire nefastum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권215)
inde tori riparum et proruta turbant gramina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권373)
"dis visum turbare domos, nec pectora culpa nostra vacant:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권31)
"extemplo thalamis turbata paternis inferor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권100)
"licuit sentire, quid ausae, et turbare comas et lumina tingere fletu, insula dives agris opibusque armisque virisque, nota situ et Getico nuper ditata triumpho, non maris incursu, non hoste, nec aethere laevo perdidit una omnes orbata excisaque fundo indigenas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권125)
ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권277)
interdum nutu capitisque citati integer obsequio, manibus nunc obvia tela ' discutiens, instat gressu voltuque recedit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권298)
gemuit Tyriam conversus ad urbem, altricemque domum et patrios reminiscitur ignes, purpureum tristi turbatus pectore vultum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권66)
Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus, nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis Antigones, variaque animum turbante procella exciderat regnum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권262)
Ut subitus vates pallentibus incidit umbris letiferasque domos orbisque arcana sepulti rupit et armato turbavit funere manes, horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris tela et equos corpusque movum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권1)
inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
turbat eques pedites, currus properantibus obstant, ceu Danai post terga premant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권148)

SEARCH

MENU NAVIGATION