라틴어 문장 검색

moris an oblitus patrii contendere discam Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 526)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
indice te didici, nuper visenda coisse innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 112)
nunc mihi naufragio quid prodest discere facto, qua mea debuerit currere cumba via?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 68)
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, et tales animos barbara turba probat, eumque ego de vestra nuper probitate referrem (nam didici Getice Sarmaticeque loqui), forte senex quidam, coetu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 221)
scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos contingit crines nec stola longa pedes, dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas, et facere incertum per mea iussa genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 317)
haec ego visus eram puero dixisse volucri, hos visus nobis ille dedisse sonos . per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, per matrem iuro Caesareumque caput, nil nisi concessum nos te didicisse magistro, Artibus et nullum crimen inesse tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 321)
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti arte Tomitanae non didicere nurus, femina pro lana Cerealia munera frangit, suppositoque gravem vertice portat aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 87)
sed neque solari prudentem stultior ausim, verbaque doctorum nota referre tibi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 116)
"causam nunc disce figurae:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권67)
"multa quidem didici:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권127)
quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, sacravere patres hac duo templa die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권166)
"magna petis nec quae monitu tibi discere nostro fas sit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권176)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)

SEARCH

MENU NAVIGATION