라틴어 문장 검색

esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 643:1)
nos ver inquit Menippus nec volumus nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minuatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 665:1)
nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 548:1)
priores Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 604:2)
is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 368:1)
pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 105:3)
haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 370:1)
laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnes Attalus summo ceterorum assensu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 293:1)
certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit ut quem vellet unum ex captivis nuntium ad suos mitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:2)
chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos, pro singulari fide quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 479:1)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
multos eo die priusquam in urbem inveheretur in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:1)
multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 74:1)
pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)
Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 370:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION