라틴어 문장 검색

Hae quidem sunt apud antiquiores inventae probataeque medietates, quas idcirco longius enodatiusque tractavimus, quod hae maxime in antiquorum lectionibus inveniuntur, et ad omnem paene vim cognitionis eorum versatur utilitas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:1)
Itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:14)
Si malus ora prius sapor edat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 6:1)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:7)
Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:10)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:2)
nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:9)
In quo illud maxime considerandum est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:6)
quod enim tenetur propter hoc quod per rationes conclusum est, non est fides sed scientia, - et ut appareat quod fides et philosophia sibi non contradicunt de aeternitate mundi, ut etiam pateat quod rationes quorundam haereticorum non habent vigorem per quas contra christianam fidem mundum tenent esse aeternum, de hoc per rationem inquiramus, scilicet utrum mundus sit aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:3)
quod autem habet esse ab alio, hoc sequitur illud in duratione, ergo mundus sequitur primum principium in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:3)
unum autem effectum esse ex infinitis causis agentibus est imposibile:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:4)
infinita autem esse [simul] in actu est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:2)
sed infinitum esse pertransitum et acceptum est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION