라틴어 문장 검색

qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 228:1)
inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam piscium accolis ingentem vim praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:2)
postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 248:1)
pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)
postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:1)
si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 605:2)
ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 13:2)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
- coerceri tamen ab effuso studio nequit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 382:2)
dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 397:1)
et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 582:1)
fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec in quam regionem Italiae effusura se esset sciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 215:1)
fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:2)
quos ubi et propius accedere et plures quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 367:1)
eo effusius sequi hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION