라틴어 문장 검색

Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora, nunc in expeditionibus nunc in acie suadere et monere iuvenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus bonis, maximum momentum rerum eius civitatis, in quamcumque venisset suum quam alienum mallent civem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 142:1)
interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장106)
sic igitur ' egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco 'egregi, 'non 'egregie,' rectius dicetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:3)
adeo in aequatione quavis, qua relatio inter abscissam AD & ordinatam DG habetur, indeterminatae illae AD & DG ad unicam tantum dimensionem ascendunt, scribendo in hac aequatione OA × AB ÷ ad pro AD, & OA × dg ÷ ad pro DG, producetur aequatio nova, in qua abscissa nova ad & ordinata noua dg ad unicam tantum dimensionem ascendent, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 66:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION